Hippoph<a>es in sabulosis maritimis, spinis 22.29.1
albis, hederae modo racemosa est, candidis, ex parte ru-
bentibus acinis. radix suco madet, qui aut per se con-
ditur aut pastillis farinae ervi. bilem detrahit oboli pon-
der<e>, saluberrime cum mulso. est altera hippophaes sine 5
caule, sine flore, foliis tantum minutis. huius quoque
sucus hydropicis mire prodest. debent adcommodatae esse 30.1
et equorum naturae neque ex alia causa nomen accepisse.
quippe quaedam animalium remediis nascuntur locupleti
divinitate ad generanda praesidia, ut non sit mirari satis
ingenium eius disponentis auxilia in genera, in causas, in 5
tempora, ut aliis prosit a<liud> horis diesque nullus prope
sine praesidiis reperiatur.