Helxinen aliqui perdicium vocant, quoniam 22.41.1
perdices ea praecipue vescantur, alii sideritem, nonnulli
parthenium. folia habet mixtae similitudinis plantagini et
marruvio, cauliculos densos, leviter rubentes, semina in
capitibus lappaceis adhaerescentia vestibus, unde et hel- 5
xinen dictam volunt. sed nos qualis vera esset helxine
diximus prior<e> libro. haec autem inficit lanas, sanat ignes 42.1
sacros et tumores collectionesque omnes et adusta, panos.
sucus eius cum psi<m>ithio ignes sacros et guttura inci-
pientia turgescere, item veterem tussim cyat<h>o hausto et
omnia v<i>ti<a> umid<a>, sicut tonsillas et aures cum rosaceo. 5
inponitur et podagris cum caprino sebo ceraque Cypria.