Chamaeleonem aliqui ixi<a>n vocant. duo ge- 22.45.1
nera eius: candidior asperiora habet folia, serpit in terra
echini modo spinas erigens, radice dulci, odore gravi.
quibusdam in locis viscum gignit album sub alis foliorum,
maxime circa canis ortum, quo modo tura nasci dicuntur, 5
unde et <i>xia appellatur. hac mastiche utuntur mulieres.
quare et chamaeleon vocetur, varietate foliorum evenit;
mutat enim cum terra colores, hic niger, illic viridis,
aliubi cyaneus, aliubi croceus atque aliis coloribus. ex 46.1
his candidus hydropicos sanat suco radicis decoctae; bibi-
tur drachma in passo. pellit et interaneorum animalia
acetabuli mensura suci eiusdem in vino austero cum ori-
gani scopis. facit <ad> difficultatem urinae. hic sucus oc- 5
cidit et canes suesque in polenta addita aqua et oleo,
contrahit in se mures ac necat, nisi protinus aquam sor-
beant. radicem eius aliqui concisam servari iubent funi-
culis pendentem decoque<re>que in cibo contra fluctiones,
quas Graeci rheumatismos vocant. ex nigris aliqui marem 47.1
dixere, cui flos purpureus esset, et feminam, cui violaceus;
<s>et una nascuntur caule cubitali, crassitudine digitali.
radicibus e<o>rum lichenes curantur cum sulpure et bitu-
mine una coctis, conmanducatis vero dentes mobiles aut 5
in aceto decoctis. suco scabiem et quadripedum sanant.
et ricinos canum necat, iuvencos quoque anginae modo,
quare a quibusdam ulophyton vocatur, set et cynozolon
propter gravitatem odoris. ferunt et haec viscum ulceri-
bus utilissimum. omnium autem generum eorum radices 10
scorpionibus adversantur.