Anthemis magnis laudibus celebratur ab Ascle- 22.53.1
piade. aliqui leucanthemida vocant, alii leucanthemum,
alii era<n>themida, quoniam vere floreat; alii chamaemelon,
quoniam odorem mali habeat. nonnulli melanthion vocant.
genera eius tria fronde tantum distant, palmum non exce- 5
dentia, parvis foliis * * * rutae candidis aut malinis aut
purpureis. in macro solo aut iuxta semitas colligitur vere
et in coronamenta reponitur. eodem tempore et medici
folia tusa in pastillos digerunt, item florem et radicem.
dantur omnia mixta drachmae unius pondere contra ser- 54.1
pentium omnium ictus. pellunt mortuos partus, item
menstrua in potu et urinam calculosque, <inlita> inflationes,
iocinerum vitia, bilem subfusam, aegilopia, conmanducata
ulcerum eruptiones manantes sana<n>t. ex omnibus his 5
generibus ad calculos efficacissima est quae florem pur-
pureum habet, cuius et foliorum et fruticis amplitudo
maiuscula est. hanc proprie quidam eranthemim vocant.