Corona quidem nulla fuit graminea nobilior in 22.6.1
maiestate populi terrarum principis praemiisque gloriae.
gemmatae et aureae, vallares, murales, rostratae, civicae,
triumphales post hanc fuere suntque cunctae magno in-
tervallo magnaque differentia. ceteras omnes singuli, et 7.1
duces ipsi imperatoresque, militibus aut aliquando collegis
dedere, decrevit in triumphis senatus cura belli solutus
et populus otiosus, graminea numquam nisi in despe-
ratione suprema contigit, nulli nisi ab universo exercitu 5
servato decreta. ceteras imperatores dedere, hanc solam
miles imperatori. eadem vocatur obsidionalis liberatis ob-
sidione abominandoque exitu totis castris. quod si civicae 8.1
honos uno aliquo ac vel humillimo cive servato praecla-
rus sacerque habetur, quid tandem existimari debet unius
virtute servatus universus exercitus? dabatur haec viridi
e gramine decerpto inde, ubi obsessos servasset aliquis. 5
namque summum apud antiquos signum victoriae erat her-
bam porrigere victos, hoc est terra et altrice ipsa humo
et humatione etiam cedere, quem morem etiam nunc du-
rare apud Germanos scio.