Asphodelum de clarissimis herbarum, ut quod 22.67.1
hero<i>on aliqui appellaverint, Hesiodus et in silvis nasci
dixit, Dionysius marem ac feminam esse. defectis cor-
poribus et phthisicis constat bulbos eius cum tisana de-
coctos aptissime dari, panemque ex his cum farina subactis 5
saluberrimum esse. Nicander et contra serpentes ac
scorpiones vel caulem, quem anthericum vocavimus,
vel semen vel bulbos dedit in vino tribus drachmis sub-
stravitque somno contra hos metus. datur et contra vene- 68.1
nata marina et contra scolopendras terrestres. cocleae
mire in Campania caulem eum persequuntur et sugendo
arefaciunt. folia quoque inlinuntur venenatorum vulneribus
ex vino. bulbi nervis articulisque cum polenta tunsi in- 5
linuntur. prodest et concisis ex aceto lichenas fricare,
item ulceribus putrescentibus ex aqua inponere, mamma-
rum quoque et testium inflammationibus. decocti in faece 69.1
vini oculorum epiphoris supposito linteolo medentur. fere
in quocumque morbo magis decoctis utuntur, item ad
tibiarum taetra ulcera rimasque corporum quacumque in
parte farina arefactorum. autumno autem colliguntur, cum 5
plurimum valent. sucus quoque ex tusis expressus aut
decoctis utilis fit corporis dolori cum melle, idem odorem
corporis iucundum affectantibus cum iri arida et salis
exiguo. folia et supra dictis medentur et strumis, panis, 70.1
ulceribus in facie decocta in vino. cinis e radice alopecias
emendat et rimas pe<dum se>disque, decoctae radicis in
oleo sucus perniones et ambusta et gravitatem aurium;
infunditur a contraria aure in dolore dentium. prodest 5
et urinae pota modice radix et menstruis et lateris do-
loribus, item ruptis, convulsis, tussibus, drachmae pon-
dere in vino pota. eadem et vomitiones adiuvat comman-
ducata. semine sumpto turbatur venter. Chrysermus et 71.1
parotidas in vino decocta radice curavit, item strumas
admixta cachry ex vino. quidam aiunt, si inposita radice
pars eius in fumo suspendatur quartoque die solvatur,
una cum radice arescere strumam. <Di>ocles ad podagras 5
utroque modo, cocta crudaque, usus est, ad perniones
decocta ex oleo; dedit et suffusis felle in vino et hydro-
picis. venerem quoque concitari cum vino et melle per-
unctis aut bibentibus tradidere. Xenocrates et lichenas, 72.1
psoras, lepras radice in aceto decocta tolli dicit, item
s<u>co cum hyoscyamo et pice liquida alarum quoque et
feminum vitia; et capillum crispiorem fieri, raso prius
capite, si radice ea fricetur, <S>imo<s> lapides renium in 5
vino decocta potaque eximi. Hippocrates semine ad
impetus lienis dari censet. iumentorum quoque ulcera ac
scabiem radix inlita aut decocta<e> sucus ad pilum reducit.
mures eadem fugantur, caverna praeclusa moriuntur.