Asphodelum ab Hesiodo quidam halimon appel- 22.73.1
lari existimavere, quod falsum arbitror; est enim suo
nomine halimon, non parvi et ipsum erroris inter auctores.
alii enim fruticem esse dicunt densum, candidum, sine
spina, foliis oleae, sed mollioribus; coqui haec ciborum 5
gratia, radice tormina discuti drachmae pondere in aqua
mulsa pota, item rupta, convulsa. alii olus maritimum esse 74.1
dixere salsum et inde nomen, foliis in rotunditatem longis,
laudatum in cibis. duorum praeterea generum, silvestre
et mitius, utrumque prodesse dysintericis etiam exulceratis
cum pane, stomacho vero ex aceto. ulceribus vetustis 5
inlini crudum et vulnerum recentium impetus lenire et
luxatorum pedum ac vesicae dolores. silvestri tenuiora
folia, sed in iisdem remediis effectus maiores et in sananda
hominum ac pecorum scabie. praeterea nitorem corpori 75.1
fieri dentibusque candorem, si fricentur radice ea, semine
linguae subdito sitim non sentiri. hoc quoque mandi et
utraque etiam condiri. Crateuas tertium quoque genus
tradidit longioribus foliis et hirsutioribus, odore cupressi, 5
nasci sub hedera maxime, prodesse opisthotonis, con-
tractionibus nervorum tribus obolis in sextarium aquae.