Scandix quoque in olere silvestri a Graecis poni- 22.80.1
tur, ut Op<h>ion et Erasistratus tradunt. item decocta
alvum sistit, semine singultus confestim ex aceto sedat.
inlinitur ambustis, urinas ciet. decoctae sucus prodest
stomacho, iocineri, renibus, vesicae. haec est quam Aristo- 5
phanes Euripidi poetae obicit ioculariter: matrem eius
ne olus quidem legitimum venditasse, sed scandicem. ea- 81.1
dem erat enthr<y>scum, si teneriora folia et odoratiora
haberet. peculiaris laus eius, quod fatigato venere corpori
succurrit marcentesque iam senio coitus excitat. sistit
profluvia alba feminarum. 5