Donatus est ea L. Siccius Dentatus semel, cum 22.9.1
civicas quattuordecim meruisset depugnassetque centiens
viciens semper victor. tanto rarius est servatorem unum
a servatis donari. quidam imperatores et saepius donati
sunt, veluti P. Decius Mus tribunus militum ab exercitu, 5
altera ab his, qui in praesidio obsessi fuerant, quanta esset
eius honoris auctoritas, confessus religione, siquidem do-
natus bovem album Marti inmolavit et centum fulvos, qui
ei virtutis causa dati fuerant simul ab obsessis. hic Decius
postea se consul Imperio<so> conlega pro victoria devovit. 10
data est et a senatu populoque Romano, qua claritate 10.1
nihil equidem in rebus humanis sublimius duco, Fabio
illi, qui rem omnem Romanam restituit non pugnando;
nec data, cum magistrum equitum exercitumque eius ser-
vasset,—tunc satius fuit nomine novo coronari appella- 5
tum patrem ab his, quos servaverat,—sed quo dictum
est consensu honoratus est Hannibale Italia pulso, quae
corona adhuc sola ipsius imperii manibus inposita est et,
quod peculiare ei est, sola a tota Italia data.