Maturescentium autem uvae vehementiores nigrae 23.10.1
—ideo vinum ex his minus iucundum—, suaviores albae,
quoniam e tralucido facilius accipitur aër. recentes sto-
machum et spiritu<s> inflatione alvum turbant. itaque in
febri damnantur, utique largiores; gravedinem enim capiti 5
morbumque lethargum faciunt. innocentiores quae de-
cerptae diu pependere, qua ventilatione etiam utiles fiunt
stomacho aegrisque, nam et refrigerant leviter et fastidium
auferunt.