Proxime varietates generum medicinarumque 23.100.1
mala habent. ex his verna acerba et stomacho inutilia
sunt, alvum, vesicam circumagunt, nervos laedunt. cocta
meliora.—Cotonea cocta suaviora, cruda tamen, dum-
taxat matura, prosunt sanguinem excreantibus et dysinte- 5
ricis, cholericis, coeliacis. non idem possunt decocta, quo-
niam amittunt constringentem illam vim suci, et tamen
decocuntur in aqua caelesti ad eadem, quae supra scripta
sunt. inponuntur et pectori in febris ardoribus, ad 101.1
stomachi autem dolores cruda decoctave cerati modo in-
ponuntur. lanugo eorum carbunculos sanat. cocta in vino
et inlita cum cera alopeciis capillum reddunt. quae ex <i>is 102.1
cruda in melle conduntur, alvum movent; mellis autem
suavitati multum adiciunt stomachoque utilius id faciunt.
quae vero in melle cocta conduntur, quidam ad stomachi
vitia trita cum rosae foliis decoctis dant pro cibo. sucus 5
crudorum lienibus, orthopnoicis, hydropicis prodest, item
mammis, condylomatis, varicibus; flos et viridis et siccus
inflammationibus oculorum, excreationibus sanguinis, men-
sibus mulierum. fit et sucus ex il<l>is mitis cum vino dulci 103.1
tusis, utilis coeliacis et iocineri. decocto quoque eorum
foventur, si procidant, vulvae et interanea. fit et oleum
ex <i>is, quod melinum vocavimus, quotiens * * * non fuerint
in umidis nata. ideo utilissima quae ex Sicilia veniunt, 5
minus utilia struthia, quamvis cognata. radix eorum cir-
cumscripta terra manu sinistra capitur ita, ut qui <i>d faciet
dicat, quare capiat et cuius causa. sic adalligata strumis
medetur.