Pirorum omnium cibus, etiam valentibus one- 23.115.1
rosus, aegris vini quoque modo negatur. decocta eadem
mire salubria et grata, praecipue Crustumina; quaecum-
que vero cum melle decocta stomachum adiuvant. fiunt
cataplasmata e piris ad discutienda corporum vitia, et de- 5
cocto eorum ad duritias utuntur. ipsa adversantur boletis
atque fungis pelluntque pondere et pugnante suco.—
Pirum silvestre tardissime maturescit. conciditur suspen- 116.1
sumque siccatur ad sistendam alvum, quod et decoctum
eius potu praestat. decocuntur et folia cum pomo ad
eosdem usus. pirorum ligni cinis contra fungos etiamnum
efficacius proficit.—Mala piraque iumentis portatu mire 5
gravia sunt vel pauca. remedio aiunt esse, si prius edenda
dentur aliqua aut utique ostendantur.