Proximae a pensilibus in palea servatae; nam et 23.11.1
<in> vinaceis servatae et caput et vesicam et stomachum
infestant, sistunt tamen alvum, sanguinem excreantibus
utilissimae. quae in vino aut in dulci conditae fuere,
caput temptant; quae vero in musto fuere, peiorem vim 5
etiamnum habent quam quae in vinaceis. sapa quoque
inutiles stomacho facit. saluberrimas putant medici in cae- 12.1
lesti aqua servatas, etiamsi minime iucundas, sed voluptatem
earum in stomachi ardore sentiri et in amaritudine iecoris
fellisque vomitioni<bu>s et in choleris, hydropicis cum ar-
dore febrium aegrotantibus. at in ollis servatae et os et 5
stomachum et aviditatem excitant, paulo tamen graviores
existimantur fieri vinaceorum halitu.—Uvae florem in
cibo si edere gallinacei, uvas non attingunt.—