Labrusca quoque oenanthen fert satis dictam. 23.19.1
quae, a Graecis ampelos agria appellata, spissis et candi-
cantibus foliis, geniculata, rimoso cortice, fert uvas ru-
bentes cocci modo, quae cutem in facie mulierum purgant
et varos, coxendicum et lumborum vitiis tusae cum foliis 5
et suco prosunt. radix decocta in aqua pota in vini Coi
cyathis II umorem alvi ciet et ideo hydropicis datur. hanc
potius crediderim esse quam vulgus uvam taminiam vocat.
utuntur ea pro amuleto et ad exp<u>itionem sanguinis quoque 20.1
adhibent, non ultra gargarizationes et ne quid devoretur,
addito sale, thymo, aceto mulso. ideo et purgationibus
ancipitem putant.
  Est huic similis, sed in salictis nascens; ideo 5
distinguitur nomine, cum eosdem usus habeat, et sali-
castrum vocatur. scabiem et pruriginem hominum quadri-
pedumque aceto mulso trita haec efficacius tollit.