Vitis alba est quam Graeci ampelon leucen, alii 23.21.1
sta<phy>len, alii melothron, alii psilotrum, alii archezostim,
alii cedrostin, alii madon appellant. huius sarmenta longis
et exilibus internodiis geniculata scandunt. folia pampi-
nosa ad magnitudinem hederae dividuntur ut vitium. radix 5
alba, grandis, raphano similis initio. ex ea caules asparagi
similitudine exeunt. hi decocti in cibo alvum et uri-
nam cient. folia et caules exulcerant corpus, utique ul- 22.1
cerum phagedaenis et gangraenis tibiarumque taedio cum
sale inlinuntur. semen in uva raris acinis dependet, suco
rubente, postea crocino. novere id qui coria perficiunt;
illo enim utuntur. psoris et lepris inlinitur, lactis abun- 5
dantiam facit coctum cum tritico potumque. radix, nume- 23.1
rosis utilitatibus nobilis, contra serpentium ictus trita
drachmis II bibitur. vitia cutis in facie varosque et len-
tigines et suggillata emendat et cicatrices, eademque prae-
stat in oleo decocta. datur et comitialibus potus, item 5
mente conmotis aut vertigine laborantibus, drachmae pon-
dere cotidie anno toto. et ipsa autem largior aliquando
sensus <t>ur<b>at. illa vis praeclara, quod ossa infracta ex- 24.1
trahit in aqua inposita ut bryonia; quare quidam hanc
albam bryoniam vocant, aliam vero nigram. efficacior in
eodem usu cum melle et ture. suppurationes incipientes
discutit, veteres maturat et purgat. ciet menses et uri- 5
nam. ecligma ex ea fit suspiriosis et contra lateris dolo- 25.1
res, ruptis, co<n>vulsis. splenem ternis obolis pota XXX
diebus consumit. inlinitur eadem cum fico et pterygiis
digitorum. ex vino secundas feminarum adposita trahit et
pituitam drachma pota in aqua mulsa. sucus radicis col- 26.1
ligi debet ante seminis maturitatem. qui inlitus per se
et cum ervo laetiore quodam colore et cutis teneritate
mangonicat corpor<a>, serpentes fugat. tunditur ipsa radix
cum fico pingui erugatque corpus, si statim bina stadia 5
ambulentur, alias uret et nisi frigida abluatur. iucundius
hoc idem praestat nigra vitis, quoniam alba pruritum
adfert.