Est ergo et nigra, quam proprie bryoniam vo- 23.27.1
cant, alii Chironiam, alii gynaecanthen aut aproniam, si-
milem priori, praeterquam colore; huius enim nigrum esse
diximus. asparagos eius Diocles praetulit veris asparagis in
cibo urinae ciendae lienique minuendo. in frutectis et harun- 28.1
dinetis maxume nascitur. radix foris nigra, intus buxeo
colore. ossa infracta vel efficacius extrahit quam supra
dicta, cetera eadem. peculiare quod iumentorum cervicibus
unice medetur. aiunt, si quis villam ea <c>inxerit, fugere 5
accipitres tutasque fieri villar<es> alite<s>. eadem in iumento
homineque flemina aut sanguinem, qui se ad talos deiecerit,
circumligata sanat. et hactenus de vitium generibus.