Musta differentias habent naturales has, quod sunt 23.29.1
candida aut nigra aut inter utrumque, alia ex quibus v<i>-
num fiat, alia ex quibus passum. cura differentias innu-
merabiles facit; in plenum ergo haec dixisse conveniat:
mustum omne stomacho inutile, venis iucundum. a balneis 5
raptim et si<ne> interspiratione potum necat. cantharidum
naturae adversatur, item serpentibus, maxime haemorrhoidi
et salamandrae. capitis dolores facit et gutturi inutile, 30.1
prodest renibus, iocineri et interaneis, vesicae; conlevat
enim ea. privatim contra buprestim valet, contra meco-
nium, lactis coagulationem, cicutam, toxica, dorycnium, ex
oleo potum redditumque vomitionibus. ad omnia infirmius 5
album, iucundius passi mustum et quod minorem capitis
dolorem adferat.