Vini genera differentiasque perquam multas ex- 23.31.1
posuimus et fere cuiusque proprietates. neque est ulla
pars difficilior tractatu aut numerosior, quippe cum sit
ardu<u>m dictu, pluribus prosit an noceat. praeterea quam
ancipiti eventu potum statim auxilium fit aut venenum! 5
etenim de natura ad remedia tantum pertinente nunc lo-
quimur. unum de dando eo volumen Asclepiades con- 32.1
didit, ab eo cognominatis qui postea u<n>o de volumine illo
disseruere innumera. nos ista Romana gravitate artium-
que liberalium adpetentia non ut medici, sed ut indices
salutis humanae diligenter distinguemus. 5
  De generibus singulis disserere inmensum et inexpli-
cabile est, discordibus medicorum sententiis. Sur- 33.1
rentinum veteres maxime probavere, sequens aetas Alba-
num aut Falernum, et deinde alia alii iniquissimo genere
decreti, quod cuique gratissimum, ceteris omnibus pro-
nuntiando. quod ut constarent sententiae, quota portio 5
tamen mortalium his generibus posset uti? iam vero nec
proceres usquam sinceris. eo venere mores, ut nomina
modo cellarum veneant, statim in lacibus vindemiae adul-
terentur. ergo, Hercules, mirum dictu, innocentius iam 34.1
est quodcumque et ignobilius. haec tamen fere constan-
tissim<a>e videntur sententiae, quorum mentionem fecimus.
si quis hoc quoque discrimen exiget, Falernum nec in
novitate nec in nimia vetustate corpori salubre est; media 5
eius aetas a XV annis incipit. <f>rigido potu stomacho utile, 35.1
non item in calida. diutinae tussi sorbetur merum utili-
ter a ieiunis, item in quartanis. nullo aeque venae exci-
tantur. alvum sistit, corpus alit. creditum est obscuri-
tatem visus facere nec prodesse nervis aut vesicae. Al- 5
bana nervis utiliora; stomacho minus quae sunt dulcia;
austera vel Falerno utiliora. concoctionem minus adiuvant,
stomachum modice inplent; at Surrentina nullo modo, nec
caput temptant, stomachi et intestinorum rheumatismos
cohibent. Caecuba iam non gignuntur. et, quae 36.1
supersunt, Setina concoqui cibos cogunt; virium plus
Surrentino, austeritatis Albano, vehementiae minus Falerno
habent. ab his Statana non longo intervallo afuerint. alvo
citae Signi<n>um maxime conducere indubitatum est. re- 5
liqua in commune dicentur.