Corpus augere volentibus aut mollire alvum con- 23.41.1
ducit inter cibos bibere, contra minuentibus alvumque co-
hibentibus sitire in edendo, postea parum bibere. vinum
ieiunos bibere novicio invento inutilissimum est curi<o>sis
vigoremque animi ad procinctum tendentibus; somno vero 5
ac securitatibus iamdudum hoc fuit, quod Homerica illa
Helena ante cibum ministravit. sic quoque in proverbium
cessit "sapientiam vino obumbrari". vino demus 42.1
homines, quod soli animalium non sitientes bibimus. aquae
potum interponere utilissimum itemque iugi superbibere.
ebrietatem quidem frigidae potus extemplo discutit. me- 43.1
racis potionibus per XX dies ante canis ortum totidemque
postea suadet Hesiodus uti. merum quidem remedio est
contra cicutas, coriandrum, aconita, viscum, meconium, ar-
gentum vivum, apes, vespas, crabrones, phalangia, serpen- 5
tium scorpionumque ictus contraque omnia, quae refrige-
rando nocent, privatim contra haemorrhoidas, presteras,
fungos, item contra inflationes rosionesque praecordiorum
et quorum stomachus in vomitiones effunditur, et si ven-
ter aut interanea rheumatismum sentiant, dysintericis, su- 10
datoribus e longa tussi, in epiphoris meracum. cardiacis 44.1
in mamma laeva merum in spongea inponi prodest, ad
omnia autem maxime album inveterascens. utiliter et fo-
vetur vino calido virilitas. iumentis infus<u>m cornu lassi-
tudinem aufer<t>. simias quadripedesque, quibus digiti sunt, 5
negant crescere adsuetas meri potu.