Vini genera, quae fingi docuimus, nec fieri iam 23.52.1
arbitror et supervacu<u>m eorum usum, cum ipsis rebus,
ex quibus finguntur, doceamus uti. et alias modum ex-
cesserat medicorum in his ostentatio, veluti e napis vinum
utile esse ab armorum equitandive lassitudine praeci- 5
pientium atque, ut reliqua omittamus, etiam e iunipiro.
et quis satius censeat apsinthite vino utendum potius quam
apsinthio ipso? in reliquis omittatur et palmeum, capiti
noxium ventrique tantum molliendo et sanguinem excrean-
tibus non inutile. ficticium non potest videri quod bion 53.1
appellavimus, cum sit in eo sola pro arte festinatio. prod-
est stomacho dissoluto aut cibos non perficienti, praegnan-
tibus defectis, paralyticis, tremulis, vertigini, torminibus,
inc<h>iadicis. in pestilentia quoque ac peregrinationibus vim 5
magnam auxiliandi habere dicitur.