Acetum scillinum inveteratum magis probatur. 23.59.1
prodest super ea, quae diximus, acescentibus cibis, gu-
statu enim discutit poenam eam; ite<m i>is qui ieiuni vo-
mant, callum enim faucium facit ac stomachi. odorem
oris tollit, gingivas adstringit, dentes firmat, colorem me- 5
liorem praestat. tarditatem quoque aurium gargarizatione
purgat et transitum auditus aperit. oculorum aciem obiter
exacuit, comitialibus, melancholicis, vertigini, volvarum
strangulationibus, percussis aut praecipitatis et ob id san-
guine conglobato, nervis infirmis, renium vitiis perquam 10
utile, cavendum exulceratis.