Oxymeli antiqui, ut Dieuches tradit, hoc modo 23.60.1
temperabant: mellis minas X, aceti veteris heminas V,
salis marini pondo libram quadrantem, aquae sextarios V
pariter coquebant deciens defervescente cortina atque ita
diffundebant inveterabantque. sustulit totum id Ascle- 61.1
piades coarguitque—nam etiam in febribus databant—,
profuisse tamen fatetur contra serpentes, quas sepas vo-
cant, et contra meconium ac viscum, et anginis calidum
gargarizatum et auribus, oris gutturisque desideriis. quae 5
nunc omnia oxyalme contingunt, id est sale et aceto re-
cente, efficacius.