Consequens horum est faex, sui cuiusque generis. 23.63.1
ergo vini faecibus tanta vis est, ut descendentes in cupas
enecet. experimentum demissa praebet lucerna, quamdiu
extinguatur, periculum denuntians. inlota miscetur medi-
camentis, cum iridis vero pari pondere eruptionibus pituitae 5
inlin<i>tur, et sicca vel madida contra phalangia et testium
mammarumque infla<mm>ationi vel in quacumque parte cor-
poris, item cum hordeacia farina et turis polline in vino
cocta. crematur et siccata. experimentum est legitime 64.1
coctae, ut refrigerata linguam tactu videatur urere. ce-
lerrime exanimatur non inclusa condita. crematio ei mul-
tum virium adicit, utilissimae ad conpescendos lichenas,
furfures cum fico decocta. sic et lepris et ulceribus ma- 5
nantibus inponitur. fungorum naturae contraria est pota, 65.1
sed magis cruda. oculorum medicamentis cocta et lota
miscetur. medetur inlita et testibus et genitalibus, in vino
autem adversus strangurias bibitur. cum expiravit quoque,
lavandis corporibus et vestibus utilis, tunc usum acaciae 5
habet.