Eosdem effectus et flos earum habet. u<r>untur 23.71.1
cauliculi e<f>florescentes, ut cinis spodi vicem praestet, vino-
que infuso iterum uritur. suppurationes et panos inlinunt
cinere eo vel foliis tusis cum melle, oculos vero cum po-
lenta. sucus fruticis recentis accensi destillans sanat 5
lichenas, furfures, manantia ulcera. nam lacrima, quae ex
arbore ipsa destillat, Aethiopicae maxime oleae, mirari 72.1
satis non est repertos, qui dentium dolores inlinendos
censerent, venenum esse praedicantes atque etiam in oleastro
quaerendum. e radice oleae quam tenerrimae cortex de-
rasu<s> in mel crebro gustatu medetur sanguinem reicien- 5
tibus et suppurata extussientibus. ipsius oleae cinis cum
axungia tumores sanat extrahitque fistulis vitia et ipsas
sanat.