De amurca poteramus videri satis dixisse Ca- 23.74.1
tonem secuti, sed reddenda medicinae quoque est.
gingivis et oris ulceribus, dentium stabilitati efficacissime
subvenit, item ignibus sacris infusa et <i>is, quae serp<a>nt.
pernionibus nigrae olivae amurca utilior, item infantibus 5
fovendis, albae vero mulierum vulvae in lana admovetur.
multo autem omnis amurca decocta efficacior. coquitur
in Cyprio vase ad crassitudinem mellis. usus eius cum
aceto aut vino vetere aut mulso, ut quaeque causa exigat,
in curationem oris, dentium, aurium, ulcerum manantium, 10
genitalium, rhagadum. vulneribus in linteolis inponitur, 75.1
luxatis in lana. ingens hic usus utique inveterato medi-
camento; tale enim fistulas sanat. infunditur sedis, geni-
talium, vulvae exulcerationi, inlinitur vero podagris inci-
pientibus, item articulariis morbis. si vero cum omphacio 5
recoquatur ad mellis crassitudinem, causarios dentes ex-
trahit; item iumentorum scabiem cum decocto lupinorum
et chamaeleonte herba mire sanat. cruda amurca podagr<a>s
foveri utilissimum.
Oleastri foliorum eadem natura. spodium e 76.1
cauliculis vehementius inhibet rheumatismos. sedat et in-
flammationes oculorum, purgat ulcera alienata et explet,
excrescentia leniter erodit siccatque et ad cicatricem per-
ducit. cetera ut in oleis, peculiare autem, quod folia de- 5
cocuntur ex melle et dantur coclearibus <III> contra sanguinis
excreationes. oleum tantum acrius efficaciusque, et <i>deo 77.1
os quoque colluitur illo ad firmitatem dentium. inponuntur
folia et paronychiis et carbunculis et contra omnem col-
lectionem cum vino, iis vero, quae purganda sint, cum
melle. miscentur oculorum medicamentis <d>ecoctum folio- 5
rum et sucus oleastri. utiliter et auribus instillatur cum
melle vel si pus effluat. flore oleastri condylomata inli- 78.1
nuntur et epinyctides, item cum farina hordeacia venter
in rheumatismo, cum oleo capitis dolores. cutem in ca-
pite ab ossibus recedentem cauliculi decocti et cum melle
inpositi conprimunt. ex oleastro maturi in cibo sumpti 5
sistunt alvum, tosti autem et cum melle triti nomas re-
purgant, carbunculos rumpunt.