Olei naturam causasque abunde diximus. ad me- 23.79.1
dicinam ex olei generibus haec pertinent, utilissimum
esse omphacium, proxime viride, praeterea quam maxime
recens—nisi cum vetustissimum quaeritur—, tenue,
odoratum quodque non mordeat, e diverso quam cibis 5
eligitur. omphacium prodest gingivis, si contineatur in ore,
<et> colorem dentium custodit m<otu>squ<e st>abili<t>. sudores
cohibet. oenanthino idem effectus qui rosaceo. omni 80.1
autem oleo mollitur corpus, vigorem et robur accipit.
stomacho contrarium, auget et ulcerum incrementa. fauces
exasperat et venena omnia hebetat, praecipue psimithi et
gypsi, in aqua mulsa aut ficorum siccarum decocto potum 5
contra meconium, ex aqua contra cantharidas, buprestim,
salamandra<s>, pityocampas, per se <p>otum redditumque vo-
mitionibus contra omnia supra dicta. lassitudinum et per-
frictionum refectio est. tormina calidum potum cyathis 81.1
VI magisque ruta simul decocta pellit, item ventris ani-
malia. solvit alvum heminae mensura cum vino et calida
aqua potum aut tisanae suco, vulnerariis emplastris utile
faciem purgat. bubus infusum per nares, donec ructent, 5
inflationem sedat. vetus autem magis excalfacit corpora 82.1
magisque discutit sudores, duritias magis diffundit, lethar-
gicis auxiliare et inclinato morbo. oculorum claritati confert
aliquid cum pari portione mellis acapni. capitis doloribus
remedium est, item ardoribus in febri cum aqua. si ve- 5
tusti non sit occasio, decoquitur, ut vetustatem repraesentet.