LIBER XXIV
Ne silvae quidem horridiorque naturae facies 24.1.1
medicinis carent, sacra illa parente rerum omnium nus-
quam non remedia disponente homini, ut medicina fieret
etiam solitudo ipsa, e<t> ad singula illius discordiae atque
concordiae miraculis occursantibus. quercus et olea tam 5
pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe de-
pacta emoriantur, quercus vero et iuxta nucem iuglandem.
pernicialia et brassicae cum vite odia; ipsum olus, quo
vitis fugatur, adversum cyclamino et origano arescit. quin 2.1
et annosas iam et quae sternantur arbores difficilius caedi,
celerius marcescere tradunt, si prius manu quam ferro
attingantur. pomorum onera a iumentis statim sentiri, ac,
nisi prius ostendantur <i>is, quamvis pauca portent, sudare 5
ilico. ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris
vero iumentis praesentaneo veneno, qua de causa id ani-
mal Libero patri adsignatur, cui et ferula. surdis etiam 3.1
rerum sua cuique sunt venena ac minimis quoque. phi-
lyra coci et polline nimium salem cibis eximunt; prae-
dulcium fastidium sal temperat; nitrosae aut amarae aquae
polenta addita mitigantur, ut intra duas horas bibi pos- 5
sint, qua de causa in saccos vinarios additur polenta.
similis vis Rhodiae cretae et argillae nostrati. concordia
valent, cum pix oleo extrahitur, quando utrumque pinguis
naturae est. oleum solum calci miscetur, quando utrum-
que aquas odit. cummis aceto facilius eluitur, atramentum 10
aqua, innumera praeterea alia, quae suis locis dicentur
adsidue.