Rosmarinum <dictum> est. duo genera eius: alte- 24.99.1
rum sterile, alterum cui et caulis et semen resinaceum,
quod cachrys vocatur. foliis odor turis. radix vulnera
sanat viridis inposita et sedis procidentia<m>, condylomata,
haemorrhoidas, sucus et fruticis et radicis morbum regium 5
et ea, quae repurganda sunt. oculorum aciem exacuit.
semen ad vetera pectoris vitia datur potui et ad vulvas 100.1
cum vino et pipere, menses adiuvat, podagris inlinitur
cum aerina farina, purgat etiam lentigines et quae excal-
facienda sint aut cum sudor quaerendus inlitum, item
convulsis. auget et lacte in vino potum, item radix. ipsa 5
herba strumis cum aceto inlinitur, ad tussim cum melle
prodest.