Cedrus magna, quam cedrelaten vocant, dat pi- 24.17.1
cem, quae cedria vocatur, dentium doloribus utilissimam.
frangit enim eos et extrahit, dolores sedat. cedri sucus
ex ea quomodo fieret diximus. magni ad volumina usus,
ni capiti dolorem inferret, defuncta corpora incorrupta 5
aevis servat, viventia corrumpit, mira differentia, cum vi-
tam auferat spirantibus defunctisque pro vita sit. vestes 18.1
quoque corrumpit et animalia necat. ob haec non cen-
seam in anginis hoc remedio utendum neque in crudita-
tibus, quod suasere aliqui, gustatu. dentes quoque con-
luere ex aceto in dolore timuerim vel gravitati aut ver- 5
mibus aurium instillare. portentum est, quod tradunt,
abortivum fieri in venere ante perfusa virilitate. p<h>t<h>i-
riasis perunguere eo non dubitaverim, item porrigines.
suadent et contra venenum leporis marini bibere in passo.
facilius in elephantiasi inlinant. et ulcera sordida et ex- 19.1
crescentia in iis auctores quidam et oculorum albugines
caliginesque inunxere eo et contra pulmonis ulcera cya-
thum eius sorberi iusserunt, item adversus taenias. fit ex
eo et oleum, quod pisselaeon vocant, vehementioris ad 5
omnia eadem usus. cedri scobe serpentes fugari certum
est, item bacis tritis cum oleo si qui perunguantur.