De galbano diximus. neque umidum neque ari- 24.21.1
dum probatur et quale docuimus. per se bibitur ad tus-
sim veterem, suspiria, rupta, convulsa, inponitur ischia-
dicis, lateris doloribus, panis, furunculis, corpori ab ossibus
recedenti, strumis, articulorum nodis, dentium quoque 5
doloribus. inlinitur et cum melle capitis ulceribus. pu-
rulentis infunditur auribus cum rosaceo aut nardo. odore
comitialibus subvenit et vulva strangulante vel in stomachi
defectu. abortus non exeuntes trahit adpositu vel suffitu, 22.1
item ramo hellebori circumlitum atque subiectum. ser-
pentes nidore urentium fugari diximus. fugiunt et per-
unctos galbano. medetur et a scorpione percussis. bibitur
et in difficili partu fabae magnitudine in cyatho vini, vul- 5
vasque conversas corrigit, cum murra autem et vino mor-
tuos partus extrahit. adversatur et venenis, maxime to-
xicis, cum murra et vino. serpentes oleo et spondylio
mixto tactu necat. nocere urinae existimatur.