Spond<y>lium una demonstratum infunditur capiti- 24.25.1
bus phreneticorum et lethargicorum, item capitis dolo-
ribus longis cum oleo vetere; bibitur et in iocinerum vi-
tiis, morbo regio, comitialibus, orthopnoicis, vulvarum
strangulatione, quibus et suffitu prodest. alvum mollit. 5
illinitur ulceribus, quae serpunt, cum ruta. flos auribus 26.1
purulentis efficaciter infunditur, sed sucus, cum exprimi-
tur, integendus est, quoniam mire adpetitur a muscis et
similibus. radix derasa et in fistulas coniecta callum ea-
rum erodit. auribus quoque instillatur cum suco. datur 5
et ipsa contra morbum regium et in iocineris vitio et
vulvarum. capillos crispos facit peruncto capite.