Piceae et laricis folia trita * * * et in aceto de- 24.28.1
cocta dentium dolori. prodest cinis corticum intertrigini,
ambustis; potus alvum sistit, urinam movet, suffitu vulvas
corrigit. piceae folia privatim iocineri utilia sunt drach-
mae pondere in aqua mulsa pota. silvas eas dumtaxat, 5
quae picis resinaeque gratia radantur, utilissimas esse
phthisicis aut qui longa aegritudine non recolligant vires
satis constat et illum caeli aëra plus ita quam navigatio-
nem Aegyptiam proficere, plus quam lactis herbidos per
montium aestiva potus. 10