Resinam supra dictis arboribus gigni docuimus 24.32.1
et genera eius et nationes in ratione vini ac postea in
arboribus. summae species duae, sicca et liquida. sicca
e pinu et picea fit, liquida terebintho, larice, lentisco, cu-
presso; nam et hae ferunt in Asia ac Syria. falluntur qui 33.1
eandem putant esse e picea atque larice; picea enim pin-
guem et turis modo sucosam fundit, larix gracilem ac
mellei coloris, virus redolentem. medici liquida raro utun-
tur et in ovo fere, <e> larice propter tussim ulceraque 5
viscerum—nec pinea magnopere in usu—, ceteris non
nisi coctis. et coquendi genera satis demonstravimus.