Arborum differentia placet terebinthina odoratissima 24.34.1
atque levissima, nationum Cypria et Syriaca, utraque mellis
Attici colore, sed Cypria carnosior crassiorque. in sicco
genere quaerunt ut sit candida, pura, perlucida, in omni
autem ut montana potius quam campestris, item aquilonia 5
potius quam ab alio vento. resolvitur resina ad vulnerum
usus et malagmata oleo, in potiones amygdalis amaris.
natura in medendo contrahere vulnera, purgare, discutere 35.1
collectiones. <l>e<n>it pectoris vitia terebinthina; inlinitur
eadem calida membrorum doloribus spa<s>ti<c>isque—in sole
a<b>luitur—et totis corporibus mangonum maxime cura
ad gracilitatem emendandam, spatiis ita laxantium cutem 5
per singula membra, capacioraque ciborum facienda cor-
pora. proximum locum optinet e lentisco. inest ei vis 36.1
adstringendi, movet et ante ceteras urinam. reliquae ven-
trem emolliunt, cruda concocunt, tussim veterem sedant,
vulvae onera extrahunt etiam suffitae. privatim adversan-
tur visco, panos et similia cum sebo taurino et melle 5
sanant. palpebras lentiscina commodissime replicat, fractis
quoque utilissima et auribus purulentis, item in pruritu
genitalium. pinea capitis vulneribus optime medetur.