Pix quoque unde et quibus conficeretur modis 24.37.1
indicavimus et eius duo genera, spissum liquidumque.
spissarum utilissima medicinae Bruttia, quoniam pinguis-
sima et resinosissima utrasque praebet utilitates, ob id
<et> magis rutila quam ceterae. id enim quod in hoc ad- 5
iciunt, ex mascula arbore meliorem esse, non arbitror
posse intellegi. picis natura excalfacit, explet. adversatur 38.1
privatim cerastae morsibus cum polenta, item anginae cum
melle, destillationibus et sternumentis a pituita. auribus
infunditur cum rosaceo, inlinitur cum cera. sanat liche-
nas, alvum solvit, excreationes pectoris adiuvat ecligmate 5
aut inlitis tonsillis cum melle; sic et ulcera purgat, explet.
cum uva passa et axungia carbunculos purgat et putre-
scentia ulcera; quae vero serpunt, cum pineo cortice aut
sulpure. phthisicis cyathi mensura quidam dederunt et 39.1
contra veterem tussim. r<h>agadas sedis et pedum panos-
que et ungues scabros emendat, vulvae duritias et con-
versiones, item odore lethargicos. strumas cum farina
hordeacea et pueri inpubis urina decocta ad suppurationem 5
perducit. et ad alopecias sicca pice utuntur, ad mulierum
mammas Bruttia ex vino subfervefacta cum polline farra-
ceo quam calidissimis <linteis> inpositis.