Lentisci arbor<i>s et semen et cortex et lacrima 24.42.1
urinam cient, alvum sistunt; decoctum eorum ulcera, quae
serpunt, fotu. inlinitur in umidis et igni sacro, gingivas
conluit. folia dentibus <in> dolore atteruntur; mobiles de-
cocto colluuntur; capillum tingu<n>t. lacrima sedis vitiis 5
prodest, cum quid siccari excalfierive opus sit. decoctum
et [e lacrima] stomacho utile, ructum et urinam movens.
quod et capitis doloribus cum polenta illinitur. folia te- 43.1
nera oculis inflammatis illinuntur. mastiche lentisci repli-
candis palpebris et ad extendendam cutem in facie et
zmegmata adhibetur et sanguinem reicientibus, tussi veteri
et ad omnia, quae <acaciae> vis. medetur et attritis par- 5
tibus sive oleo e semine eius facto ceraeque mixto sive
foliis ex oleo decoctis, si <ha>e cum aqua ita foveantur.
scio Democratem medicum in valitudine Considiae, M. Ser-
vili consularis filiae, omnem curationem austeram recu-
santis diu efficaciter usum lacte caprarum, quas lentisco 10
pascebat.