Hinc nata medicina. haec sola naturae placuerat esse 24.4.1
remedia, parata vulgo, inventu facilia ac sine inpendio e
quibus vivimus. postea fraudes hominum et ingeniorum
capturae officinas invenere istas, in quibus sua cuique
homini venalis promittitur vita. statim compositiones et 5
mixturae inexplicabiles decantantur, Arabia atque India 5.1
<re>media aestimantur, ulcerique parvo medicina a Rubro
mari inputatur, cum remedia vera cotidie pauperrimus
quisque cenet. nam si ex horto petantur aut herba vel
frutex quaeratur, nulla artium vilior fiat. ita est profecto, 5
magnitudine popul<us> R. perdidit ritus, vincendoque victi
sumus. paremus externis, et una artium imperatoribus
quoque imperaverunt. verum de his alias plura.