Sabucus habet alterum genus magis silvestre, 24.51.1
quod Graeci chamaeacten, alii hel<i>on vocant, multo brevius.
utriusque decoctum in vino vetere foliorum vel seminis
vel radicis ad cyathos binos potum stomacho inutile, set
alvo detrahens aquam. refrigerat etiam inflammationem, 5
maxime recenti<a> ambust<a> et canis morsus, cum polenta
mollissimis foliorum inlitis. sucus cerebri collectiones
privatimque membranae, quae circa cerebrum est, lenit
infusus. acini eius infirmiores quam reliqua; tingunt ca- 52.1
pillum, poti acetabuli mensura urinam movent. foliorum
mollissima ex oleo et sale eduntur ad pituitam bilemque
detrahendam. ad omnia efficacior quae minor. radicis
eius decoctae in vino II cyathi poti hydropicos exinaniunt, 5
volvas emolliunt, has et foliorum decoct<um> insidentium.
caules teneri mitioris sabuci in patinis cocti alvum sol-
vunt. resistunt folia et serpentium ictibus in vino pota.
podagris cum sebo hircino vehementer prosunt cauliculi 53.1
inliti. <i>idem in aqua macerantur, ut sparsa ea pulices ne-
centur; foliorum decocto si locus spargatur, muscae ne-
cantur. boa appellatur morbus papularum, cum rubent
corpora; sabuci ramo verberatur. cortex interior tritus 5
ex vino albo potus alvum solvit.