Salicis fructus ante maturitatem in araneam 24.56.1
abit, sed, si prius colligatur, sanguinem reicientibus prod-
est. corticis e ramis primis cinis clavum et callum aqua
mixta sanat. vitia cutis in facie emendat, magis admixto
suco suo. est autem hic trium generum: unum ar- 57.1
bor ipsa exsudat cummium modo, alter<o> manat in plaga,
cum flore<t>, exciso cortice III digitorum magnitudine. <v>i<s>
ad expurganda quae obstent oculis, item ad spissanda
quae opus sit, ciendamque urinam et ad omnes collectio- 5
nes intus extrahendas. tertius sucus est detruncatione
ramorum a falce destillans. ex his ergo aliquis cum ro-
saceo in calice punici calfactus auribus infunditur vel
folia cocta et cum cera trita inponuntur. item podagricis 58.1
cortice et foliis in vino decoctis foveri nervos utilissimum.
flos tritus cum foliis furfures purgat in facie. folia con-
trita et pota intemperantiam libidinis coercent atque in
totum auferunt usum saepius sumpta. Amerinae nigrae 5
semen cum spuma argenti pari pondere a balneo inlitum
psilotrum est.