Loton herbam itemque Aegyptiam eodem no- 24.6.1
mine, alias et Syrticam arborem, diximus suis locis.
haec lotos, quae faba Graeca appellatur a nostris, alvum
bacis sistit. ramenta ligni decocta in vino prosunt dysin-
tericis, menstruis, vertigini, comitialibus, cohibent et ca- 5
pillum. mirum his ramentis nihil esse amarius fructuque
dulcius. fit et e scobe eius medicamentum ex aqua myrti
decocta subacta et divisa in pastillos, dysintericis utilissi-
mum pondere victoriati cum aquae cyathis III.