Non multum a salice vitilium usu distat vitex, 24.59.1
foliorum quoque adspectu, nisi odore gratior esset. Graeci
ly<g>on vocant, alias agnon, quoniam matronae Thesmopho-
riis Athenieniensium castitatem custodientes his foliis cu-
bitus sibi sternunt. duo genera eius: maior in arborem 5
salicis modo adsurgit, minor ramosa, foliis candidioribus,
lanuginosis. prima a<l>bum florem <e>mittit cum purpureo;
quae et candida vocatur, nigra quae tantum purpureum.
nascuntur palustribus campis. semen potum vini quen- 60.1
dam saporem habet et dicitur febres solvere et, cum un-
guantur oleo admixto, sudorem facere, sicut lassitudines
dissolvere. urinam cient et menses. caput temptant vini
modo—nam et odor similis—, set inflationes pellunt 5
in inferiora, alvum sistunt, hydropicis et lienibus perquam
utiles. lactis ubertatem faciunt. adversantur venenis [ser- 61.1
pentium], maxime quae frigus inferunt; minor efficacior
ad serpentes: bibitur seminis drachma in vino vel posca
aut II foliorum tenerrimorum. et inlinuntur utraque ad-
versus araneorum morsus; vel perunctis tantum, suffitu 5
quoque aut substratu fugant venenata. ad venerem im- 62.1
petus inhibent eoque maxime phalangiis adversantur, quo-
rum morsus genitale excitat. capitis dolorem ex ebrietate
sedant cum rosaceo flos tenerique cauliculi. seminis de-
coctum vehementiorem capitis dolorem dissolvit fotu et 5
volvam etiam suffitu vel adpositu purgat, alvum cum puleio
et melle potum. vomicas et panos, difficile concoquens,
cum farina hordeacea mollit. lichenas et lentigines cum 63.1
aphronitro et aceto semen sanat et oris ulcera et erup-
tionum cum melle, testium cum butyro et foliis vitium,
rhagadas sedis cum aqua illitum. luxatis cum sale et
nitro et cera et semine <utilissimae> et folio. additur in 5
malagmata <ad vitia> nervorum et podagras semen; instil-
latur in oleo decoctum capiti in lethargia et phrenesi.
virgam qui in manu habeant aut in cinctu, negantur in-
tertriginem sentire.