Genista quoque vinculi usum praestat, floris api- 24.65.1
bus gratissimi. dubito an haec sit quam Graeci auctores
sparton appellavere, cum ex ea lina piscatoria apud eos
factitari docuerim, et numquid hanc designaverit Home-
rus, cum dixit navium sparta dissoluta. nondum 5
enim fuisse Hispanum Africanumve spartum in usu cer-
tum est et, cum fierent sutiles naves, lino tamen, non
sparto umquam sutas. semen eius, quod Graeci eodem
nomine appellant, in folliculis passiolorum modo nascen<s>
purgat hellebori vice drachma et dimidia pota in aquae 10
mulsae cyathis IIII ieiunis. rami, similiter fronde<s>, in 66.1
aceto macerati pluribus diebus et tunsi sucum dant ischia-
dicis utilem cyathi unius potu. quidam marina aqua ma-
cerare malunt et infundere clystere. perunguntur eodem
suco ischiadici addito oleo. quidam et ad stranguriam 5
utuntur semine. genista tunsa cum axungia genua dolen-
tia sanat.