Myricen ericam vocat Lenaeus, similem scopis
|
24.67.1
|
Amerinis; sanari dicit ea carcinomata in vino decocta
|
|
tritaque cum melle inlita. eandem esse arbitrantur qui-
|
|
dam tamarice<m> et ad lienem praecipua<m>, si sucus eius
|
|
expressus in vino bibatur, adeoque mirabilem eius anti-
|
5
|
pathian contra solum hoc viscerum faciunt, ut adfirment,
|
|
si ex ea alveis factis bibant sues, sine liene inveniri. et
|
68.1
|
ideo homini quoque splenico cibum potumque dant in
|
|
vasis ex ea factis. gravis autem auctor in medicina vir-
|
|
gam ex ea defractam, ut neque terram neque ferrum at-
|
|
tingeret, sedare ventris dolores adseveravit inpositam ita,
|
5
|
ut tunica cinctuque corpori adprimeretur. volgus infeli-
|
|
cem arborem eam appellat, ut diximus, quoniam nihil
|
|
ferat nec seratur umquam. Corinthus et quae circa
|
69.1
|
est Graecia bryan vocat eiusque duo genera facit, sil-
|
|
vestrem plane sterilem, alteram mitiorem. haec fert in
|
|
Aegypto Syriaque etiam abundanter lignosum fructum,
|
|
maiorem galla, asperum gustu, quo medici utuntur vice
|
5
|
gallae in compositionibus, quas antheras vocant. et lignum
|
|
autem et flos et folia et cortex in eosdem usus adhiben-
|
|
tur, quamquam remissiora. datur sanguinem reicientibus
|
70.1
|
cortex tritus et contra profluvia feminarum, coeliacis quo-
|
|
que; idem tunsus inpositusque collectiones omnes inhibet.
|
|
foliis exprimitur sucus ad haec eadem et in vino deco-
|
|
qu<i>tur; ipsa vero adiecto melle gangraenis inlinuntur. de-
|
5
|
coctum eorum in vino potum * * * imposita cum rosaceo
|
|
et cera sedant; sic et epinyctidas sanant. dentium dolori,
|
71.1
|
aurium decoctum eorum salutare est. radix ad eadem
|
|
similiter. folia hoc amplius ad ea, quae serpunt, inpo-
|
|
nuntur cum polenta. semen drachmae pondere adversus
|
|
phalangia et araneos bibitur, cum altil<i>um vero pingui
|
5
|
furunculis inponitur, efficax et contra serpentium ictus
|
|
praeterquam aspidum. nec non morbo regio, phthiriasi,
|
72.1
|
lendibus decoctum infusum prodest abundantiamque mu-
|
|
lierum sistit. cinis arboris ad omnia eadem prodest.
|
|
aiunt, si bovis castrati urinae misceatur vel in potu vel
|
|
in cibo, venerem finiri. carbo ex eo genere urina ea
|
5
|
restinctus in umbra conditur: idem, cum libeat accendere,
|
|
res<tit>uitur. Magi id et spadonis urina fieri tradiderunt.
|
|