Myricen ericam vocat Lenaeus, similem scopis 24.67.1
Amerinis; sanari dicit ea carcinomata in vino decocta
tritaque cum melle inlita. eandem esse arbitrantur qui-
dam tamarice<m> et ad lienem praecipua<m>, si sucus eius
expressus in vino bibatur, adeoque mirabilem eius anti- 5
pathian contra solum hoc viscerum faciunt, ut adfirment,
si ex ea alveis factis bibant sues, sine liene inveniri. et 68.1
ideo homini quoque splenico cibum potumque dant in
vasis ex ea factis. gravis autem auctor in medicina vir-
gam ex ea defractam, ut neque terram neque ferrum at-
tingeret, sedare ventris dolores adseveravit inpositam ita, 5
ut tunica cinctuque corpori adprimeretur. volgus infeli-
cem arborem eam appellat, ut diximus, quoniam nihil
ferat nec seratur umquam. Corinthus et quae circa 69.1
est Graecia bryan vocat eiusque duo genera facit, sil-
vestrem plane sterilem, alteram mitiorem. haec fert in
Aegypto Syriaque etiam abundanter lignosum fructum,
maiorem galla, asperum gustu, quo medici utuntur vice 5
gallae in compositionibus, quas antheras vocant. et lignum
autem et flos et folia et cortex in eosdem usus adhiben-
tur, quamquam remissiora. datur sanguinem reicientibus 70.1
cortex tritus et contra profluvia feminarum, coeliacis quo-
que; idem tunsus inpositusque collectiones omnes inhibet.
foliis exprimitur sucus ad haec eadem et in vino deco-
qu<i>tur; ipsa vero adiecto melle gangraenis inlinuntur. de- 5
coctum eorum in vino potum * * * imposita cum rosaceo
et cera sedant; sic et epinyctidas sanant. dentium dolori, 71.1
aurium decoctum eorum salutare est. radix ad eadem
similiter. folia hoc amplius ad ea, quae serpunt, inpo-
nuntur cum polenta. semen drachmae pondere adversus
phalangia et araneos bibitur, cum altil<i>um vero pingui 5
furunculis inponitur, efficax et contra serpentium ictus
praeterquam aspidum. nec non morbo regio, phthiriasi, 72.1
lendibus decoctum infusum prodest abundantiamque mu-
lierum sistit. cinis arboris ad omnia eadem prodest.
aiunt, si bovis castrati urinae misceatur vel in potu vel
in cibo, venerem finiri. carbo ex eo genere urina ea 5
restinctus in umbra conditur: idem, cum libeat accendere,
res<tit>uitur. Magi id et spadonis urina fieri tradiderunt.