Hederae genera viginti demonstravimus. natura
|
24.75.1
|
omnium in medicina anceps. mentem turbat et caput
|
|
purgat largius pota; nervis intus nocet, iisdem nervis
|
|
adhibita foris prodest. eadem natura, quae aceto est,
|
|
omnia genera eius refrigerant. urinam cient potu, capitis
|
5
|
dolorem sedant, praecipue cerebro continentique cerebrum
|
|
membranae utiliter mollibus inpositis foliis cum aceto et
|
|
rosaceo tritis et decoctis, addito postea rosaceo oleo; in-
|
|
linuntur autem fronti. et decocto eorum fovetur os ca-
|
76.1
|
putque perunguitur. lieni et pota et inlita prosunt. de-
|
|
cocuntur et contra horrores febrium eruptionesque pitui-
|
|
tae aut in vino teruntur. corymbi quoque poti vel inliti
|
|
lienem sanant, iocinera autem inliti. trahunt et menses
|
5
|
adpositi. sucus hederae taedia narium graveolentiamque
|
|
emendat, praecipue albae sativae. idem infusus naribus
|
77.1
|
caput purgat, efficacius addito nitro. infunditur etiam
|
|
purulentis auribus aut dolentibus cum oleo. cicatricibus
|
|
quoque decorem facit. ad lienes efficacior albae ferro
|
|
calefactus. satis est acinos VI in vini cyathis II sumi.
|
5
|
acini ex eadem alba terni in aceto mulso poti t<a>enias
|
|
pellunt, in qua curatione ventri quoque inposuisse eos
|
|
utile est. <h>edera, quam chryso<c>ar<p>on appellavimus, bacis
|
|
aurei coloris XX in vini sextario tritis, ita ut terni cyathi
|
|
potentur, aquam, quae cutem subierit, urina educit; Era-
|
10
|
sistratus eiusdem acinos V tritos in rosaceo oleo cale-
|
|
factosque in cortice punici instillavit dentium dolori a
|
|
contraria aure. acini, qui croci sucum habent, praesumpti
|
78.1
|
potu a crapula tutos praestant; item sanguinem excreantes
|
|
aut torminibus laborantes hederae nigrae. candidioris co-
|
|
rymbi poti steriles etiam viros faciunt. inlinitur decocta
|
|
quaecumque in vino omni ulcerum generi, etiamsi ca-
|
5
|
coëthe sint. lacrima hederae psilotrum est phthiriasim-
|
79.1
|
que tollit. flos cuiuscumque generis III digitorum captu
|
|
dysintericos et alvum citam emendat in vino austero bis
|
|
die potus. et ambustis inlinitur utiliter cum cera. de-
|
|
nigrant capillum corymbi. radicis sucus in aceto potus
|
5
|
contra phalangia prodest. huius quoque ligni vaso sple-
|
|
nicos bibentes sanari invenio. et acinos terunt, mox com-
|
80.1
|
burunt et ita inlinunt ambusta prius perfusa aqua calida.
|
|
sunt qui et incidant suci gratia eoque utantur ad dentes
|
|
erosos, frangique tradunt, proximis cera munitis, ne lae-
|
|
dantur. <c>ummim etiam in hedera quaerunt, quam ex aceto
|
5
|
utilissimam dentibus promittunt.
|
|