Hederae genera viginti demonstravimus. natura 24.75.1
omnium in medicina anceps. mentem turbat et caput
purgat largius pota; nervis intus nocet, iisdem nervis
adhibita foris prodest. eadem natura, quae aceto est,
omnia genera eius refrigerant. urinam cient potu, capitis 5
dolorem sedant, praecipue cerebro continentique cerebrum
membranae utiliter mollibus inpositis foliis cum aceto et
rosaceo tritis et decoctis, addito postea rosaceo oleo; in-
linuntur autem fronti. et decocto eorum fovetur os ca- 76.1
putque perunguitur. lieni et pota et inlita prosunt. de-
cocuntur et contra horrores febrium eruptionesque pitui-
tae aut in vino teruntur. corymbi quoque poti vel inliti
lienem sanant, iocinera autem inliti. trahunt et menses 5
adpositi. sucus hederae taedia narium graveolentiamque
emendat, praecipue albae sativae. idem infusus naribus 77.1
caput purgat, efficacius addito nitro. infunditur etiam
purulentis auribus aut dolentibus cum oleo. cicatricibus
quoque decorem facit. ad lienes efficacior albae ferro
calefactus. satis est acinos VI in vini cyathis II sumi. 5
acini ex eadem alba terni in aceto mulso poti t<a>enias
pellunt, in qua curatione ventri quoque inposuisse eos
utile est. <h>edera, quam chryso<c>ar<p>on appellavimus, bacis
aurei coloris XX in vini sextario tritis, ita ut terni cyathi
potentur, aquam, quae cutem subierit, urina educit; Era- 10
sistratus eiusdem acinos V tritos in rosaceo oleo cale-
factosque in cortice punici instillavit dentium dolori a
contraria aure. acini, qui croci sucum habent, praesumpti 78.1
potu a crapula tutos praestant; item sanguinem excreantes
aut torminibus laborantes hederae nigrae. candidioris co-
rymbi poti steriles etiam viros faciunt. inlinitur decocta
quaecumque in vino omni ulcerum generi, etiamsi ca- 5
coëthe sint. lacrima hederae psilotrum est phthiriasim- 79.1
que tollit. flos cuiuscumque generis III digitorum captu
dysintericos et alvum citam emendat in vino austero bis
die potus. et ambustis inlinitur utiliter cum cera. de-
nigrant capillum corymbi. radicis sucus in aceto potus 5
contra phalangia prodest. huius quoque ligni vaso sple-
nicos bibentes sanari invenio. et acinos terunt, mox com- 80.1
burunt et ita inlinunt ambusta prius perfusa aqua calida.
sunt qui et incidant suci gratia eoque utantur ad dentes
erosos, frangique tradunt, proximis cera munitis, ne lae-
dantur. <c>ummim etiam in hedera quaerunt, quam ex aceto 5
utilissimam dentibus promittunt.