Cissos erythranos ab iisdem appellatur similis 24.82.1
hederae, coxendicibus utilis e vino potus, item lumbis,
tanta vi aci<n>i, ut sanguinem urina detrahat.—Item cha-
maecis<s>on appellant hederam non attollentem se a terra.
et haec contunsa in vino acetabuli mensura lieni medetur, 5
folia ambustis cum axungia.—Milax quoque, qua<e>, antho-
phoros cognominatur, similitudinem hederae habet, tenuio-
ribus foliis. coronam ex e<a> factam inpari foliorum numero
aiunt capitis doloribus mederi. quidam duo genera milacis 83.1
dixere: alter<a>m inmortalitati proxim<a>m in convallibus opacis,
scandentem arborum, comantibus acinorum corymbis, con-
tra venenata omnia efficacissim<e> i<uv>ant<e>m acinorum suco:
infantibus saepe instillato nulla postea venena nocitura. 5
alterum genus culta amare et in his gigni, nullius effectus.
illam esse milacem priorem, cuius lignum ad aures so-
nare diximus.—Similem huic aliqui clematida appella- 84.1
verunt, repentem per arbores, geniculatam et ipsam. folia
eius lepras purgant; semen alvum solvit acetabuli men-
sura in aquae hemina aut aqua mulsa. datur ex eadem
causa et decoctum eius. 5