Harundinis genera XXVIII demonstravimus, 24.85.1
non aliter evidentiore illa naturae v<i>, quam continuis
his voluminibus tractamus, siquidem harundinis radix con-
trita inposita f<e>licis stirpem corpore extrahit, item harun-
dinem f<e>licis radix. et, quo plura genera facimus, illa, 5
quae in Iudaea Syriaque nascitur odorum unguentorum-
que causa, urinam movet cum gramine aut apii semine
decocta; ciet et menstrua admota; medetur convulsis II 86.1
obolis pota, iocineri, renibus, hydropi, tussi etiam suffitu
magisque cum resina, furfuribus ulcerumque manantibus
cum murra decocta. excipitur et sucus eius fitque elaterio
similis. efficacissima in omni harundine quae proxima ra- 5
dici, efficaciora genicula. harundo Cypria, quae donax
vocatur, corticis cinere alopecias emendat, item putres-
centia ulcera. foliis eius ad extrahendos aculeos utuntur, 87.1
efficacibus et contra ignes sacros collectionesque omnes.
vulgaris harundo extractoriam vim habet et recens tusa,
non in radice tantum, <in> mul<so> enim et ipsam harun-
dinem tradunt. medetur et luxatis et spinae dolor<ibus> 5
radix in aceto inlita; eadem recens trita et in vino pota
venerem concitat. harundinum lanugo inlata auribus ob-
tundit auditum.