Harundinis genera XXVIII demonstravimus,
|
24.85.1
|
non aliter evidentiore illa naturae v<i>, quam continuis
|
|
his voluminibus tractamus, siquidem harundinis radix con-
|
|
trita inposita f<e>licis stirpem corpore extrahit, item harun-
|
|
dinem f<e>licis radix. et, quo plura genera facimus, illa,
|
5
|
quae in Iudaea Syriaque nascitur odorum unguentorum-
|
|
que causa, urinam movet cum gramine aut apii semine
|
|
decocta; ciet et menstrua admota; medetur convulsis II
|
86.1
|
obolis pota, iocineri, renibus, hydropi, tussi etiam suffitu
|
|
magisque cum resina, furfuribus ulcerumque manantibus
|
|
cum murra decocta. excipitur et sucus eius fitque elaterio
|
|
similis. efficacissima in omni harundine quae proxima ra-
|
5
|
dici, efficaciora genicula. harundo Cypria, quae donax
|
|
vocatur, corticis cinere alopecias emendat, item putres-
|
|
centia ulcera. foliis eius ad extrahendos aculeos utuntur,
|
87.1
|
efficacibus et contra ignes sacros collectionesque omnes.
|
|
vulgaris harundo extractoriam vim habet et recens tusa,
|
|
non in radice tantum, <in> mul<so> enim et ipsam harun-
|
|
dinem tradunt. medetur et luxatis et spinae dolor<ibus>
|
5
|
radix in aceto inlita; eadem recens trita et in vino pota
|
|
venerem concitat. harundinum lanugo inlata auribus ob-
|
|
tundit auditum.
|
|