Ne in Aegypto quidem nascitur hebenus, ut do- 24.89.1
cuimus, nec tractamus in medicina alienos orbes, non
omittetur tamen propter miraculum. scobem eius oculis
unice mederi dicunt lignoque ad cotem trito cum passo
caliginem discuti, ex aqua vero radice albugines oculorum, 5
item tussim pari modo dracunculi radicis adiecto cum
melle. hebenum medici et inter erodentia adsumunt.